Hľadaný výraz: Mt 13,31-32; Mk 4,30-32; Lk 13,18-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. 32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”.

30 Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; 32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ”.

18 Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ”.

1

mail   print   facebook   twitter